라틴어 문장 검색

Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
(세네카, De Providentia, book 1 5:1)
Nam mundus quoque cuncta complectens rectorque universi deus in exteriora quidem tendit, sed tamen introrsum undique in se redit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 40:2)
quique volubilibus spatiantem tractibus alvi complesti Ionam, resonant dum viscera monstri introrsum psallente cibo vel pondera ventris ieiuni plenique tamen vate intemerato ructat cruda fames, quem singultantibus extis esuriens vomuit suspenso belua morsu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum7)
equitatu immisso mediam turbaverat hostium aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus firmaverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 333:1)
iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi parabant cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum versi vacuam noctem operi dedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 306:1)
cedunt primo incerti fortunae suae et hostem introrsum in media castra accipiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 467:1)
alterum spirabile, quod apud eos πνευματικόν appellatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장4)
at spirabile, cum spiritus ex expressionibus inpulsus et plagae vocesque ὀργάνικωσ exprimantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION