라틴어 문장 검색

Quod vocabulo Patris divina potentia specialiter designetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:7)
Sicut autem Dei Patris vocabulo divinae majestas potentiae exprimitur specialiter, ita Filii seu Verbi appellatione sapientia Dei significatur, quia scilicet cuncta discernere valet, ut in nullo penitus decipi queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:7)
X. Quod autem nomine Patris divina potentia, nomine vero Filii seu Verbi divina sapientia, nomine Spiritus sancti ipsa Dei benignitas seu charitas specialiter exprimatur, nec nos auctoritas nec ratio subterfugit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:1)
Potentiam quidem nomine Patris specialiter exprimi, ex multis colligitur testimoniis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:2)
Quod vero dicitur ipse Pater per ingenitam deitatem esse omnipotens, hoc est per hoc quod cum sit Deus, insuper ut dictum est, ipse solus sit ingenitus, et rursus per omnipotentiam Pater, aperte innuitur, quod sic ut ingenitum esse proprium est Dei Patris, ita et ad proprietatem ejus specialiter divinam potentiam pertinere, licet unaquaeque aliarum personarum, cum sit ejusdem cum Patre substantiae, ejusdem sit penitus potentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:10)
Sic etiam juxta personarum proprietates, quaedam opera specialiter alicui personae attribuuntur, quamvis indivisa totius Trinitatis opera praedicentur, et quidquid ab una earum fit, a singulis fieri constet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:12)
Si itaque potentiam tam ad naturam subsistendi, quam ad efficaciam operationis referamus, inveniemus ad proprietatem personae Patris proprie vel specialiter omnipotentiam attinere, qui non solum cum caeteris duabus personis Deus omnia efficere potest, verum etiam ipse solus a se non ab alio existere habet, et sicut ex se habet existere, ita etiam ex se habet posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:6)
Quod si etiam tam evangelica quam apostolica discutiamus dicta, intelligimus, juxta ipsius locutionis proprietatem, ea quae ad potentiam pertinent, Patri specialiter ascribi, ut hic quoque aperte colligi possit vocabulo Patris ipsam specialiter omnipotentiam designari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:3)
Sed et cum ait Apostolus Christum surrexisse a mortuis per gloriam Dei Patris (Rom. VI, 4), id est per virtutem divinae potentiae, vel Patrem eum a mortuis suscitasse, et vivificaturum esse corpora nostra, vel ab eo Filium, vel Spiritum sanctum missum esse, vel ei Filium obedisse, quasi proprie vel specialiter Patri tribuit, quae ad potentiam pertinere videntur, ut ex his quoque insinuetur maxime ad personam Patris, juxta ejus, ut dictum est, proprietatem, ea quae potentiae sunt ascribenda esse, sicut Filio ea quae ad animi rationem vel sapientiam pertinent, sicut est judicare quod discretionis est. Unde scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:13)
XII. Quemadmodum vero quae ad potentiam pertinent Patri, quae ad sapientiam Filio specialiter tribuuntur, ita quae ad operationem divinae gratiae attinent ac divinae charitatis bonitatem, Spiritui sancto ascribuntur, sicut est remissio peccatorum, et quorumcunque donorum distributio, ex sola bonitate ejus, non vero ex meritis nostris proveniens, qualis est regeneratio in baptismo ad dimittenda peccata;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:1)
Qui et per indignos ministros gratiae suae dona non deserens, quotidie sacramenta Ecclesiae ad invocationem sui nominis spiritualiter conficit in salutem credentium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:15)
Quod vero dicit Deum excogitasse tertium animae genus, quod animam mundi dicimus, tale est ac si tertiam a Deo et noo (gr.) personam astruat esse Spiritum sanctum in illa spirituali divina substantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:8)
Superiores itaque coeli vel firmamenti partes, beatos hos spiritus vel eorum mansionem intelligimus, quos etiam septem planetarum nomine propter excellentiam claritatis ipsorum, quos spiritualiter divina gratia, quae septiformis dicitur, illuminat, non incongrue designasse videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:1)
Qui et bene apud Isaiam seraphim, id est incendium ex hac spirituali illuminatione gratiae in amorem Dei maxime succensa nuncupatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:2)
Huic etiam involucro, de positione scilicet animae in medio mundi locatae, hoc est de divina gratia omnibus communiter oblata, ipsa etiam divina facta secundum allegoriae ministerium, manifeste concordant, cum videlicet doctrinam suam, et verae religionis cultum propagaturus Dominus in mundo, Jerusalem, quae in medio est terrae, elegit, quam quasi caput constituit regni sui, in qua primum ad magnificandum cultum suum aedificare sibi templum, quasi regale palatium voluit, et ibi etiam uberrimam Spiritus sancti gratiam Apostolis infudit, per quam per eos totus spiritualiter mundus vegetaretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION