라틴어 문장 검색

Ait Benedictus XVI adstare “oecologiam hominis” quia “etiam homini natura est quam observare debet quamque non potest libidinose adhibere”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:2)
Discere proprium corpus accipere, id curare atque eius praecipuas notiones observare res est essentialis pro vera oecologia humana.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:6)
156. Humana oecologia a notione boni communis separari non potest;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 203:1)
Oecologia integra amplum habet eiusmodi prospectum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:10)
EDUCATIO ET SPIRITALITAS OECOLOGICA
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 258:1)
209. Conscientia quam grave culturae et oecologiae sit discrimen convertatur oportet in novos mores.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 268:1)
216. Magnae divitiae christianae spiritalitatis, generatae ex viginti saeculorum personarum et communitatum experientiis, plurimum conferunt ad humanum genus renovandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:1)
Cupimus christifidelibus quaedam lineamenta proponere oecologicae spiritalitatis quae ex nostrae fidei persuasionibus oriuntur, quia illud quod Evangelium nos docet afficit nostrum modum cogitandi, sentiendi ac vivendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:2)
Non est tantum de opinionibus dicendum, quantum potissimum de rationibus quae oriuntur a spiritalitate, affectionis in mundum curandum alendae causa.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:3)
Agnoscere debemus haud semper nos christianos accepisse et explanavisse divitias quas Deus Ecclesiae dedit, ubi spiritalitas non disiungitur a proprio corpore, nec a natura vel a huius mundi rebus, sed potius homo vivit cum ipsis et in ipsis, in communione cum rebus omnibus quae circa sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:5)
222. Christiana spiritalitas alium modum exhibet intellegendi vitae qualitatem, et cohortatur ad vitae genus propheticum et contemplativum, quod valeat intime gaudere nec consumptione angi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:1)
Spiritalitas christiana proponit incrementum cum sobrietate et aptitudinem parvo laetandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:7)
Pars congruae spiritalitatis intellectionis consistit in nostra pacis intellectione amplificanda, quae multo plus est quam belli absentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:2)
Pax interior personarum arte coniuncta est cum oecologiae cura et bono communi, quia cum authentice vivitur, ostenditur in aequo vitae genere, copulato cum capacitate admirandi quae ducit ad altiorem vitam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:3)
Integra oecologia requirit ut aliquid temporis tribuatur ad serenam harmoniam cum creato recuperandam, ad considerandum nostrum vitae genus ac nostra optata sublimia, ad Creatorem contemplandum, qui inter nos vivit et in iis quae circa nos sunt cuiusque praesentia “non debet esse exstructa, sed detecta et revelata”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION