라틴어 문장 검색

per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit;
그때의 세상은 홍수에 잠겨 물로 멸망하였습니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 3장6)
Quippe cum Spiritus quasi spiramen aspirando dictus sit, et aeque ipse tam Patris quam Filii Spiritus appelletur, quis recte abneget ab ambobus eum procedere, a quibus tanquam amborum Spiritus esse habet, atque spirare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:41)
Rivuli quidem, qui propriis contenti alveis irrigabant amoenitatem, in hac parte secunda suas nimio vires ostendebant et totam inundabant humiditatem, ita scilicet quod herba mixta simul apparebat cum aqua, sicut tempore veris solet in pratis pluvialibus apparere diebus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 30:2)
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:1)
Ut patrius vigor atque elati gratia vultus Caesareum spirant, majestatemque verendam Infundunt puero!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:4)
Continuo vultu spirans immane minaci
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:6)
Sic, dum foecundis Cadmus dat semina sulcis, Terra tumet praegnans, animataque gleba laborat, Luxuriatur ager segete spirante, calescit Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:3)
Circum tranquillae funduntur tempora flammae, Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis, Plurimaque effulget majestas numine toto.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:3)
Lenia jam zephyri spirantes frigora, et umbrae Captantur, vultuque fluens abstergitur humor.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 7:5)
Diuitis ingenii uena Ptholomeus inundans, Deuectus superas curru racionis in arces, Colligit astrorum numeros, loca, tempora, cursus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:7)
Spirat in ore color uiuus nec candor adulter Turpiter effingit tanti phantasma decoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:5)
Sic flos in fructus, in flumen riuus inundans Ibit et in messem pinguis procedet arista.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:10)
Euocat ergo foras mentem Rationis inundans Eloquium sermoque modum decurrit in istum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 2:3)
Quem sibi distribuunt riui minus amnis inundat, Vel diuisa minus candescit flamma camini;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:26)
Nunc uario fluctu lacrimarum riuus inundat, Nunc uultum uarii risus aurora serenat, Abstergens fletus lacrimas, nunc uirgo seueros Pretendit uultus cum magestate rigoris, Nunc oculus sursum lumen delegat in imum, Nunc cadit huius apex, nunc totum lucis acumen In latus obliquans, anfractus querit et umbram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION