라틴어 문장 검색

Hic pictoris ope splendet pictura coloris Rectorici, sic picturam pictura colorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:9)
Illic Sydonii trabeatus sermo refulgens Sydere multiplici splendet gemmisque colorum Lucet et in dictis depictus pauo resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:6)
Hoc igitur splendens habitu cultuque decoris Virgo nitens, usum cythare deponit ad horam, Dum subit officium fabri lapidemque caloris Imperio conuertit in es, ex ere secundam Fabricat illa rotam, que forme laude priorem Demonstrans, prime se predicat illa sororem, Et, quamuis diuersa foret que diuidit illas Materies, has forma tamen facit esse gemellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:17)
Cultus, forma, color, species, audacia, cursus Ditat eum nec in hec patitur sibi damna, quod illum Respersus candore color subrufus inaurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:2)
Hic regio stelle Iouialis lampade tota Splendet et eterno letatur uere beata.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:3)
Qualiter ardor, amor, concordia, forma duorum Spiritus est, in quo proprie Pater oscula proli Donat et in nato sese Pater inuenit, in quo Se uidet ipse parens, dum de se nascitur ipse Alter et in genito splendet gignentis ymago.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:2)
Cetibus angelicis tales ascribit honestas Vite, uirtutis meritum mercesque laboris, Quos uel uirgineus candor uel purpura uestit Martirii, uel doctoris sua laurea ditat, Vel quos aureole munus non excipit, omnes Laurea communi fretos mercede coronat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:4)
Purpureis clauata notis niueumque colorem Intermixta rubet uestis candore represso, Qua mulier predicta nitet, cultusque fatetur Arbitrium mentis, mens ipsa uidetur in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:7)
Nunc meliore toga splendet, nunc paupere cultu Plebescens Fortuna iacet, nunc orphana ueste Prostat et antiquos lugere uidetur honores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:19)
candore namque grato amicam sentiebat temperiem, purpura vultus sindoni maritata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:16)
quae primitus candore lilii dealbata, intuitum offendebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:81)
Secundo, velut penuria ducta, quasi laborans in melius, ruboris sanguine purpurata splendebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:82)
Sindon, virorem adulterato candore, quam puella inconsutibiliter postea ipsa discrete texuerat, non plebea vilescens materia, artificio subtili lasciviens, [0437A] pallii gerebat officium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:119)
Galeae, in capitibus eorum splendentes super solis splendorem, coruscant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:8)
in pueris splendet, in iuvenibus floret, in provectis apparet;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION