라틴어 문장 검색

Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles;
형제 여러분, 여러분이 부르심을 받았을 때를 생각해 보십시오. 속된 기준으로 보아 지혜로운 이가 많지 않았고 유력한 이도 많지 않았으며 가문이 좋은 사람도 많지 않았습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 1장26)
Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni.
그 천사는 또 수정처럼 빛나는 생명수의 강을 나에게 보여 주었습니다. 그 강은 하느님과 어린양의 어좌에서 나와, (불가타 성경, 요한 묵시록, 22장1)
Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ".
나 예수가 나의 천사를 보내어 교회들에 관한 이 일들을 너희에게 증언하게 하였다. 나는 다윗의 뿌리이며 그의 자손이고 빛나는 샛별이다.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 22장16)
Quīntus, quī vestīmenta tam splendida numquam habuerat, patrī grātiās ēgit.
이렇게 대단히 화려한 옷을 가져보지 못했던 퀸투스는 아버지께 감사드렸다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma41)
nēmō umquam lūdōs splendidiōrēs ēdiderat quam illōs.
누구도 그것들보다 더 화려한 행사를 개최하지 않았었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī12)
interdum mulier nōbilis ad Capitōlium prōcēdēbat lectīcā imposita, quam ferēbant octō servī.
때때로 노예 8명이 나르는 가마에 탄 귀족 여성이 카피톨리움 언덕을 향해 나아갔다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī19)
Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget.
그러나 고귀한 이는 고귀한 것을 계획하고 고귀한 것을 위하여 일어선다. (불가타 성경, 이사야서, 32장8)
Argos nobilibus nobile civibus, Argos iratae carum novercae, semper ingentes alumnos educas, numerum deorum imparem aequasti:
(세네카, 아가멤논 15:1)
Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione nobilium feminarum studii scolaris assiduitate revocabar nec laicarum conversationem multum noveram, prava mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis huius fastigio prosterneret, imo superbissimum nec accepte gratie memorem divina pietas humiliatum sibi vendicaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 2:1)
" Quod nunc igitur apud nos amore Dei sustinent qui vere monachi dicuntur, hoc desiderio philosophie qui nobiles in gentibus extiterunt philosophi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:8)
Haec philosophi nobiles quaesierunt, et ex arte artificem cognoverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:45)
Duorum quidem Judaeorum, et duorum gentilium, David scilicet et Salomonis, Nabuchodonosor et Didimi, sintque hi quatuor reges quasi quatuor rotae nobilis quadrigae summi regis, per quas videlicet fides quatuor evangelistarum de sancta Trinitate per universum deferatur mundum, et tanto regum auctoritas sit firmior, quanto potestas similior, et qui edicta populis legesque proferunt, sacrae quoque fidei testimonia tradant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 64:4)
Solis quippe substantia est et splendida et illuminabilis, id est potens illuminare aliquid, et cum sit splendor ex sole, et illuminabilitas ex sole simul et splendore, nunquam tamen ex his tribus aliquod per existentiam aliquod illorum praecesserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:10)
II. At praedicta orientalis pars cum aliis tum eo nobilis habetur, quod aquis pene undique alluitur, quoniam a subsolano et euro cingitur oceano, ab aquilone vero immensarum paludum uligine, quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio ferme totius Britanniae per centum et eo amplius milia cum maximis fluminibus descendunt in mare.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:1)
huic provinciae tam feraci, quam diximus Eastengle vocabulo nuncupari, praefuit sanctissimus deoque acceptus Edmundus, ex antiquorum Saxonum nobili prosapia oriundus, a primaevo tempore suae etatis cultor veracissimus fidei Christianae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION