라틴어 문장 검색

a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et ultoris.
능욕자와 모독자의 시끄러운 소리, 원수와 복수자의 얼굴 탓입니다. (불가타 성경, 시편, 44장17)
Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum et non invenerunt omnes viri fortes manus suas.
심장이 강한 자들도 가진 것 빼앗긴 채 잠에 떨어졌습니다. 역전의 용사들도 모두 손을 놀릴 수 없었습니다. (불가타 성경, 시편, 76장6)
quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores.
주님께서 그들의 송사를 떠맡으시고 그 약탈자들의 목숨을 약탈하신다. (불가타 성경, 잠언, 22장23)
Et facta est veritas in oblivionem, et, qui recedit a malo, spoliatur. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium.
진실은 자취를 감추고 악에서 떠난 이는 약탈을 당합니다. 공정이 없음을 주님께서 보시고 언짢아하셨다. (불가타 성경, 이사야서, 59장15)
Quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo; et apprehensi sunt fortes eius, et fractus est arcus eorum, quia Deus ultor Dominus reddens retribuet.
과연 파괴자가 바빌론에 쳐들어오자 그 용사들이 사로잡히고 그들의 활이 부러진다. 주님께서 응보의 하느님이시며 반드시 갚으시기 때문이다. (불가타 성경, 예레미야서, 51장56)
Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias?
간음을 하지 말라고 하면서 왜 그대는 간음을 합니까? 우상을 혐오한다고 하면서 왜 그대는 신전 물건을 훔칩니까? (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 2장22)
Istae vero, dum se dominas mentiuntur egregias et omni urbanitate praeclaras, pro suo cogunt homines amore languescere et sub falsis velamentis amoris eos Cupidinis sagitta pertactos cunctis gaudent spoliare divitiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:7)
Inveniat, partoque hostis spolietur honore:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 7:1)
Abiuremus convicia, quorum ultor Deus est.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:19)
omnes se regiae indignationis spondent ultores;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:11)
Et vide, quomodo pater adolescentis contra amicum excitabat invidiam, conviciis urgens, terrens minis, spoliandum regno, honore privandum commemorans.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:14)
Contra hos omnes conqueruntur jura, leges armantur, cum ultore gladio suas affectant injurias vindicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:51)
Tandem super nefariis operibus motus, patriarcham sanctae Hierosolymitanae Ecclesiae expetit, et, cur pateretur gentiles et impios sancta inquinare, et ab his fidelium oblationes asportare, item ecclesia uti pro prostibulis, Christianos colaphizari, peregrinos sanctos injusta mercede spoliari et multis oppressionibus angustiari requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 6:4)
quos armis, vestibus, auro et argento spoliaverunt, et sic nudi et vacui abire permissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:7)
Petrus haec audiens, quia Christiani erant Hungari et Bulgari, omnino de illis tantum facinus credere noluit, quousque ad Malevillam venientes, consocii illius arma et spolia sedecim sociorum Walteri, in moenibus et muris pendentia, aspexerunt, quos paulo ante retardatos Hungari in dolo spoliare praesumpserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION