라틴어 문장 검색

multa siti prostrata viam per proque voluta corpora silanos ad aquarum strata iacebant interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum, multaque per populi passim loca prompta viasque languida semanimo cum corpore membra videres horrida paedore et pannis cooperta perire, corporis inluvie, pelli super ossibus una, ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:5)
Per tunicam squalentem auro Non enim convenit dicere auto squalentem, quoniam nitori splendorique auri contraria sit squaloris inluvies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 6:2)
Abscondunt spurcas et monumenta lupas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIV4)
Spurcius ut fiat, Zoile, merge caput.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLII2)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno, Qui potes insidias dona vocare tuas:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVI2)
inluvies dira sordes taetra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5931)
A me autem, ut cum maximis minima con- feram, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines, tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius, non spurcus homo, sed acer et doctus cum Pacideiano hic componitur, - optimus longe post homines natos - . Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 6장 1:3)
inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, numquam quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de bono viro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 8:4)
deinde perscribit spurcissime quas ob causas fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 13 5:4)
ergo hoc poterit Samnis, spurcus homo, vita illa dignus locoque;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:11)
Refu/gere oculi, co/rpus macie exta/buit, Lacrimae/ peredere u/more exangui/s genas, Situm i/nter oris barba paedore horrida atque Intonsa infuscat pectus inluvie scabrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:9)
Praeterea gemino deprensam gurgite plebem faenoris illuvies ususque exederat aeris.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:26)
inde secunda redit generatio et inde lavatur naturae inluvies, iterumque renaseimur intus perfusi, ut veterem splendens anima exuat Adam.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3303)
sed si quid vitii dolive nasci inter viscera iam dicata sensit, ceu spurcum refugit celer sacellum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum6)

SEARCH

MENU NAVIGATION