라틴어 문장 검색

Stabilisque manens dat cuncta moveri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:15)
At vero contra, ut ait propheta, Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit, ideo stabilita sunt bona illius in Domino (Eccli.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:19)
O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum coelique sator, qui tempus ab osvo Ire jubes, stabilisque manens, das cuncta moveri!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:25)
Stabilisque manens dat cuncta moveri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:18)
Petitum itaque largiri debes amorem, ut benefaciendi causa mihi a te videatur indulta et per te valeam bonis moribus informari et stabili semper in firmitate durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:7)
Non enim otiose vel sine causa fuit ab aevi primordio inter homines ordinum reperta distinctio, sed ut quisque intra generis saepta permaneat et per omnia sui ordinis finibus contentus exsistat, et ea quae maioris sunt ordinis stabilita natura sibi nullus usurpare praesumat, sed ipsa tanquam aliena relinquat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:8)
Firma namque in meo corde et stabilita conceptio est, nedum vobis sed pro vobis obsequia omnibus exhibere et humili animo placitoque servire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 2:6)
Quum ergo natura ipsa noluit mihi certos ordinis terminos stabiliri nec sublimiorum ordinum mihi voluit claudere fores, si morum non obstet improbitas, unde vos mihi praesumitis certos praefingere fines et ordinum me iugo subiicere?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 4:5)
Huius iudicium per omnia profiteor in perpetuum stabilito tenore servare et illibatum penitus custodire, quia de eius sapientia ac iudicii libramine nullus recte unquam poterit dubitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:2)
Dicimus enim et stabilito tenore firmamus amorem non posse suas inter duos iugales extendere vires.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 26:4)
Stabilis enim debet esse amicitia, et quamdam aeternitatis speciem praeferre, semper perseverans in affectu.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:6)
sed quasi de certa et stabili, non parva exultatio.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:8)
qui firmi sint et stabiles, et constantes in omnibus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:15)
nihil est enim stabile, quod infidum est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:9)
Neque vero hi qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt stabiles esse possunt, aut fidi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION