라틴어 문장 검색

Ex quo etiam moveri localiter posset, et compositionem pedum admittere, et ut mobilis et dissolubilis esset ejus corporea et compacta substantia, non absurde tamen et de his omnibus quae efficere possumus, Deum potentem praedicabimus, et omnia quae agimus ejus potentiae tribuimus, in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), et qui omnia operatur in omnibus (I Cor. XII, 6).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:16)
Stabilisque manens dat cuncta moveri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:18)
Petitum itaque largiri debes amorem, ut benefaciendi causa mihi a te videatur indulta et per te valeam bonis moribus informari et stabili semper in firmitate durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:7)
ut pluvia impendente metallum Mobile descendat, vel contra, ubi postulat aestus, Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:10)
Sed comitum vulgus diversis membra fatigant Ludis, et vario lascivit mobile saltu.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:3)
Stabilis enim debet esse amicitia, et quamdam aeternitatis speciem praeferre, semper perseverans in affectu.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:6)
sed quasi de certa et stabili, non parva exultatio.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:8)
qui firmi sint et stabiles, et constantes in omnibus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:15)
nihil est enim stabile, quod infidum est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:9)
Neque vero hi qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt stabiles esse possunt, aut fidi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:13)
Haec est vera, perfecta, stabilis et aeterna amicitia, quam invidia non corrumpit, non suspicio minuit, non dissolvit ambitio;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:37)
inventus que fuerit liber cum discretione, patiens in correptione, firmus et stabilis in dilectione;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:4)
Qualiter ex nichilo, sine forma, semine, causa, Materia, motu, sensu, ductore, ministro, Ingenitum, simplex, animabile, mobile, purum Prodeat exterius, nullo mediante patrono, Sola Dei nouit Prudencia, cuius ab alto Pectore procedit quicquid procedit in esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:26)
Cernit inoffenso uultu mentisque profundo Quomodo compositum simplex, celeste caducum, Diversum sit idem, grauidum leue, mobile certum, Obscurum lucens, preciosum uile, iocosum Flebile, perpetuum mortale, uolubile fixum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:6)
Qua racione, quibus causis, cur, quomodo, quando Instabilis, genitus, fluitans, mutabilis iste Mundus ab ingenito, stabili certoque figuram, Esse, statum, speciem, uitam contraxit et ortum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION