라틴어 문장 검색

Regis enim mensae solito dedit hos cocus ense Binos uel trinos nulloque nocente quaternos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:6)
Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장5)
Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장9)
Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites quingenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장10)
et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장16)
Inde autem discesserunt stadia septingenta quinquaginta et pervenerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubiani, Iudaeos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장17)
Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장29)
Sint enim nobis tres aequales termini, id est tres unitates, vel ter bini vel ter terni vel ter quaterni vel quantos ultra libet ponere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:5)
Rerum etenim quae gerentur illud propter quod unaquaeque res geritur eiusdem rei praemium esse non iniuria uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:3)
militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur, quaterna in singulos iugera, et pro rata parte centurionibus evocatisque.
(카이사르, 내란기, 1권 17:5)
Has quaternis ancoris ex IIII angulis destinabat, ne fluctibus moverentur.
(카이사르, 내란기, 1권 25:8)
sed primam aciem quaternae cohortes ex V legionibus tenebant, has subsidiariae ternae et rursus aliae totidem suae cuiusque legionis subsequebantur;
(카이사르, 내란기, 1권 83:4)
Id interpositis fere quaternis digitis per totum varicem fit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장9)
Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장46)
ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in iis . . . Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장48)

SEARCH

MENU NAVIGATION