라틴어 문장 검색

haec enim nostra oratio multitudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos animos, ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera, sed populari quadam trutina examinantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 159:3)
super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, | super scorpionem pisciculum marinum, | super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:4)
Ultimo etiam, ne mentiri videretur, stateram iussit afferri et circumlatum approbari pondus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:11)
nec cursus agiles, sed impeditum tardabant iter orbitae tacentes, dum pondus nimium querens sub alta repit languida quadrupes statera.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana5)
sed certa velut aequus in statera, nil mutas, sed idem mihi rependis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum15)
Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus hae sunt rationes, uti primum constituatur, quot genera sint [futurae]. genera sunt enim thyromaton haec:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장1)
Horum symmetriae conspiciuntur his rationibus, uti corona summa, quae supra antepagmentum superius inponitur, aeque librata sit capitulis summis columnarum, quae in pronao fuerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장3)
et in summo contrahatur, si erit lumen ab imo ad sedecim pedes, antepagmenti III parte;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장6)
XVI pedum ad XXV, superior pars luminis contrahatur antepagmenti parte IIII;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장7)
si ab pedibus XXV ad XXX, summa pars contrahatur antepagmenti parte VIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장8)
Ipsa autem antepagmenta contrahantur in summo suae crassitudinis XIIII parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장10)
supercilii crassitudo, quanta antepagmentorum in summa parte erit crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장11)
cymatium faciundum est antepagmenti parte sexta;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장12)
supercilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae sic sunt faciundae, uti crepidines excurrant et in unguem ipso cymatio coniungantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장18)
crassitudo antepagmentorum altitudine luminis in fronte XIIII parte, cymatium huius crassitudinis sexta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION