라틴어 문장 검색

Neutiquam enim evincitur iste motus esse in supernis verus et realis, nec per defectum restitutionis planetae in motu diurno ad idem punctum coeli stellati, nec per diversam politatem zodiaci, habito respectu ad polos mundi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:4)
Hinc demonstrari videtur, quod spatia orbium (quos vocant) planetarum non sint plane vacua aliis stellis, sed quod coelum incipiat stellescere antequam ad coelum ipsum stellatum ventum sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:5)
Rursus, si sit aliqua vis magnetica quae operetur per consensum inter globum terrae et ponderosa, aut inter globum lunae et aquas maris (quae maxime credibilis videtur in fluxibus et refluxibus semi-menstruis), aut inter coelum stellatum et planetas, per quam evocentur et attollantur ad sua apogaea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:1)
videlicet, utrum coeli sereni et stellati facies ad idem tempus cernatur quando vere existit, an potius aliquanto post;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:2)
aut coelum stellatum attrahat planetas versus sua apogaea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 456:6)
Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque hortaretur, ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 24장2)
dicere possemus, quae proelia gesta sub Haemo quaeque cruentarint fumantem Strymona pugnae, quam notus clipeo, quanta vi fulminet hostem, ni prohiberet Hymen.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:197)
incendia fumant, muris nulla fides, squalent populatibus agri et medio spes sola mari.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:145)
semirutae turres avulsaque moenia fumant;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:49)
stellati pariter crines.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:116)
turbantur phalerae, spumosis morsibus aurum fumat, anhelantes exundant sanguine gemmae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:332)
Alpinae rubuere nives, et Frigidus amnis mutatis fumavit aquis turbaque cadentum staret, ni rapidus iuvisset flumina sanguis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:35)
haec graditur stellata rosis, haec alba ligustris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:65)
ut patuit stellata domus, considere iussi, nec confusus honor:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:4)
iam pascua fumant Cappadocum volucrumque parens Argaeus equorum, iam rubet altus Halys nec se defendit iniquo monte Cilix.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION