라틴어 문장 검색

21. Fimus equinus, et hujusmodi excrementa animalium recentia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 59:1)
Itaque fiunt quaedam distillationes et separationes corporum per sepulturam in fimo equino;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 143:2)
Nam neque fimus equinus ipse, nisi fuerit conclusus et sepultus, calorem retinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:2)
Sed tamen omnis fimus habere videtur calorem potentialem, ut in agrorum impinguatione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:3)
6. Quae impinguant agros, ut fimi omnis generis, creta, arena maris, sal, et similia, dispositionem nonnullam habent ad calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 146:1)
calorum humidorum, ut balnei Mariae, fimi, caloris animalium per exterius, caloris animalium per interius, foeni conclusi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:28)
Nummus autem instar fimi non fructificat, nisi per terram dispergatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 17:4)
Idque ter aggressus, redit irritus in sua fessus, Atque ter inmundo se stercore foedat eundo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:10)
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera eorum sicut stercora.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장17)
Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora et in vermes;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장62)
Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장15)
Si superior pars adfecta est, cibus, si inferior, stercus per os redditur, si utrumlibet, vetus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장8)
ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quae carnosa descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장4)
lacerti stercus, sanguis columbae et palumbi et hirundinis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 5장3)
12 Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebennus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebenthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri bacae, nitrum, sal.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 12장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION