라틴어 문장 검색

Haec dicit Dominus: " Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda ".
주님께서 이렇게 말씀하신다. “이 사람을 자식 없는 자로 기록하여라. 그는 자기 생애에 성공을 거두지 못한다. 그의 자손들 가운데에서는 다윗 왕좌에 앉아 다시 유다를 다스릴 사람이 나오지 않으리라.” 미래의 임금 메시아 (불가타 성경, 예레미야서, 22장30)
Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
그런데 그들에게는 아이가 없었다. 엘리사벳이 아이를 못낳는 여자였기 때문이다. 게다가 둘 다 나이가 많았다. (불가타 성경, 루카 복음서, 1장7)
Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,
네 친척 엘리사벳을 보아라. 그 늙은 나이에도 아들을 잉태하였다. 아이를 못낳는 여자라고 불리던 그가 임신한 지 여섯 달이 되었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 1장36)
quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: "Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!".
보라, ‘아이를 낳지 못하는 여자, 아이를 배어 보지 못하고 젖을 먹여 보지 못한 여자는 행복하여라!’ 하고 말할 날이 올 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 23장29)
scriptum est enim: " Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum ".
성경에 이렇게 기록되어 있습니다. “즐거워하여라, 아이를 낳지 못하는 여인아! 기뻐 소리쳐라, 환성을 올려라, 산고를 겪어 보지 못한 여인아! 버림받은 여인의 자녀가 남편 가진 여인의 자녀보다 더 많기 때문이다.” (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 4장27)
Fide - et ipsa Sara sterilis - virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;
믿음으로써, 사라는 아이를 가지지 못하는 여인인 데다 나이까지 지났는데도 임신할 능력을 얻었습니다. 약속해 주신 분을 성실하신 분으로 여겼기 때문입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장11)
Et, exclusis Britonibus, statuunt inter se dividere victores alienigenae insulam, bonis omnibus fecundissimam, indignum iudicantes eam ignavorum dominio detineri, quae ad defensionem suam idoneis posset praebere sufficientem alimoniam et optimis viris.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:4)
Qua penetrat fossor terrae caeca antra, metallo Foecunda informi, rudibusque nitentia venis;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:1)
Prata virent, segetem foecundis imbribus aether Irrigat, et bibulae radici alimenta ministrat.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:19)
Sic postquam in patriam foecunda heroibus Argo Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:6)
Olim planitiem (quam nunc foecunda colorum Insignit pictura) inhonesto et simplice cultu Vestiit albedo, sed ne rima ulla priorem Agnoscat faciem, mox fundamenta futurae
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 1:2)
Sic, dum foecundis Cadmus dat semina sulcis, Terra tumet praegnans, animataque gleba laborat, Luxuriatur ager segete spirante, calescit Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:3)
Imperat hic Mars igne calens, fecundus in ira, Bella serens siciensque lites nostrique sititor Sanguinis, excuciens pacem fedusque recidens, Qui regni uiolare fidem, mutare potentes Gaudet, flammantis uestitus crine comete, Qui parat arma uiris, cogit sperare furentes, Seminat insultus, parit iras, laxat amores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:3)
Cur aliis prediues opum pluit alueus omnes Diuicias diuesque natat fecundus in auro;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:11)
In terra positus, in celo mente beata Viuat et in terris peregrinet corpore solo, Virtutum diues opibus, fecundus amore Celesti, carnisque domet racione tirannum, Teque tuum fateatur opus, quis fecerit actor Predicet artificemque suum factura loquatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION