라틴어 문장 검색

Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi uel a primo seruata, uel etiam post fastidium orta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 3:1)
pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 8:3)
Ante febres, si caput graue est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 2:1)
Singultus sternumento finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 15:4)
Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento leuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:4)
Si capitis ac frontis dolores ex uento uel frigore aut aestu sunt, grauedine et sternumentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 18:2)
In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 22:5)
Leniter uero simul et REPRIMVNT et molliunt lana sucida quo cum aceto uel uino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua uel aceto decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 2:1)
ac nouissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, mouere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 8:4)
Si postero die dolor remanet, aluum ducere, sternumenta euocare, nihil adsumere nisi aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 5:5)
sternumenta excitare, inferiores partes uehementer perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:3)
Prodest etiam mouere sternumenta;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 3:1)
caput leuiter dolet, grauitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:5)
si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis grauitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:7)
Tum commodum est hysopum uel nepetam uel thumum uel apsinthium uel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION