라틴어 문장 검색

qui evigilans quaecumque habuerat in aperiendo oculosirrecuperabiliter perdidit, sicut vulgo dicitur:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 216:3)
Iulianus vero absque instrumento, quotiens voluit evigilavit, et nocte dimidiata semper exsurgens, non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra , quam vulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte Mercurio supplicabat, quem mundi velociorem sensum esse motum mentium suscitantem, theologicae prodidere doctrinae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 5:1)
Quibus religione firmatis, egressi, biduumque ad deliberandum quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse asseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt, et vigiliis quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exsiluit velox, passibusque insonis, expeditis mucronibus, repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 8:1)
Exulis est non esse suum, uigilare potentis, Stertere seruorum, uelle iuuare pii.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:26)
dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare.
(아풀레이우스, 변명 57:11)
Haec adhuc me suadente insolita vinolentia ac diurna fatigatione pertentatus bonus Socrates iam sopitus stertebat altius.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:6)
"Ubi es tu, qui alta nocte immodice festinabas, et nunc stertis involutus?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:2)
"Luci, evigila et tecum esto:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:8)
"Relictis somnolentis tenebris ad aliam poenalem evigila caliginem:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:87)
Evigilavit et somnium aufugit tantumque de illo quantum de somnio cogitavit.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 3:8)
Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 5:1)
Altera existit astutia, ut cum aliquid propere et facile obtinere et expedire cupias, personam cum qua agis de alio quopiam negotio sermonem inferendo deteneas et praeoccupes, ne nimium ad obiectiones et scrupulos evigilet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 3:2)
Numquid non repente consurgent, qui mordeant te, et evigilabunt agitantes te, et eris in rapinam eis?
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장7)
Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장87)
Cui uero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION