라틴어 문장 검색

Thraca pals pariterque toris exhorruit omnis mater et adstricto riguerunt ubere nati.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 216:1)
"non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus, qui gentis vitio numquam partitur amicum, solus habet, nam cum facilem stillavit in aurem exiguum de naturae patriaeque veneno, limine summoveor, perierunt tempora longi servitii;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III51)
"scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V39)
praeterea multa in facie deformia, sicut attritus galea mediisque in naribus ingens gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli, sed gladiator erat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI50)
hinc autemst nomen Amoris, hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor stillavit gutta et successit frigida cura;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:2)
praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis aut dissolvuntur solis super icta calore, mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni cera super calido tabescens multa liquescat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:7)
principio fit ut in speluncis saxa superna sudent umore et guttis manantibus stillent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:4)
riguere comae, gressusque coercens Languor in extrema tenuit vestigia ripa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:24)
Non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit, Distentis toto riguit sed corpore palmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:62)
Atra nec exiguo stillant sudantia rore, Aut impulsa levi turbatur glarea vena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:27)
Insertum manibus chalybem, nigramque per artus Stillantis tabi saniem, virusque coactum Sustulit, et nervo morsus retinente pependit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:22)
Omne nemus misit volucres, omnisque cruenta Alite sanguineis stillavit roribus arbor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:71)
riguerunt corda, diuque Spe mortis decepta iacet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:32)
Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto, Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est, quo numquam bella iubente Pax fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:28)
anima periere retenta Membra, nec emissae riguere sub ossibus umbrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION