라틴어 문장 검색

Etenim hoc cum fit nihil aliud facit quis quam ut fortunam insimulet, quasi ipse sibi esset conscius indignitatis sui, unde alios ad sibi invidendum stimulat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 12:5)
Utraque enim tempestas amorem accendit, redditque flagrantiorem, unde evincitur esse stultitiae proles.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:23)
Isthic enim exemplum docet, relevat societas, emulatio stimulat, gloria animos extollit, ita ut in huiusmodi locis vires et influxus consuetudinis tanquam in exaltatione sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 2:3)
Cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura inopia Campaniam prouinciam uideretur, certamen aduersum praefectum praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur euici.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:4)
neque enim facile is moribus, cum inveteravit, evincitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장40)
Si ne haec quidem evincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus umor feratur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장335)
neque enim facile is morbus, cum inueterauit, euincitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 8:2)
Si ne haec quidem euincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus umor feratur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:3)
neque enim facile is morbus, quum inveteravit, evincitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 8:2)
Si ne haec quidem evincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus humor feratur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 81:4)
contraria passus quam Rhodano stimulatus Arar:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:165)
vestros stimulant si pignora sensus, me quoque non impar naturae cura remordet, nec ferro sic corda rigent ut nosse recusem quam sanctum soceri nomen, quam dulce mariti, quantus prolis amor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:106)
hi volucres tollunt aquilas, hi picta draconum colla levant, multusque tumet per nubila serpens iratus stimulante Noto vivitque receptis flatibus et vario mentitur sibila tractu.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:53)
stimulat communis in arma virginitas crimenque feri raptoris acerbat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:109)
ingeminat crimen, commoti pectoris ignem nutrit et exiguum stimulando vulnus acerbat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:79)

SEARCH

MENU NAVIGATION