라틴어 문장 검색

Et irritaverunt me nolueruntque me audire; unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Aegypti reliquerunt. Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos et consummarem iram meam in eis in medio terrae Aegypti.
그러나 그들은 나에게 반항하고 내 말을 들으려 하지 않았다. 아무도 눈을 홀리는 그 혐오스러운 것들을 내던지지 않고, 이집트의 우상들을 내버리지 않았다. 그래서 나는 이집트 땅 한가운데에서 그들에게 내 화를 퍼붓고 내 분노를 다 쏟겠다고 생각하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 20장8)
Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos.
그러나 이스라엘 집안은 광야에서 나에게 반항하였다. 누구나 그대로 지키기만 하면 살 수 있는 내 규정들을 따르지 않고, 내 법규들을 업신여겼다. 그들은 내 안식일을 크게 더럽혔다. 그래서 나는 그들에게 내 화를 퍼부어 그들을 없애 버리겠다고 생각하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 20장13)
Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem.
바오로는 아테네에서 그들을 기다리는 동안, 그 도시가 우상으로 가득 찬 것을 보고 격분하였다. (불가타 성경, 사도행전, 17장16)
non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
사랑은 무례하지 않고 자기 이익을 추구하지 않으며 성을 내지 않고 앙심을 품지 않습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 13장5)
Mutat se bonitas irritata iniuria.
부당하게 일깨워진 친절은 스스로 변질된다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 334)
Pecunia non satiat avaritiam, sed inritat.
돈은 욕심을 만족시키는 것이 아니라 오히려 부추긴다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 497)
Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
그들은 신도 아닌 것들로 나를 질투하게 하고 헛것들로 나를 분노하게 하였다. 나 또한 내 백성이 아닌 자들로 그들을 질투하게 하고 어리석은 민족으로 그들을 분노하게 하리라. (불가타 성경, 신명기, 32장21)
Hinc itaque predictus senex vehementi commotus invidia et quorumdam persuasionibus iam adversum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus in sacra lectione me persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in philosophia.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM 1:1)
Qui eis a tergo imminens et quasi pro perdito pignore lugens, cum neminem etiam irritatus laederet, nemini inportunus existeret, nota dilectae solitudinis secreta illaesus repetiit, nec ulterius in illis locis lupus specie tam terribilis apparuit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:2)
Quum a vobis petam amari, et vos mihi non amandi occasionem rependitis, nulla debet inurbanitas reputari, si nocivam mihi causationem modis studeam quibuslibet removere vel propriis illam irritare sermonibus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 41:2)
Debet etiam amator in cunctis se coamanti ostendere sapientem, moderatum moribusque compositum et in nullo ipsius debet animum odiosis actibus irritare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:4)
Sed postquam sua bella uidet nil posse, ministros Acrius ad pugnam stimulat:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:8)
Mirrha etiam cupidinis aculeis stimulata in patris dulcore, a filiae amore degenerans, cum patre matris exemplavit officium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:40)
Cum Deus ab ideali praeconceptionis thalamo mundialis palatii fabricam voluit enotare, etiam mentale verbum quod ab aeterno de mundi constitutione conceperat, reali ejusdem existentia, velut materiali verbo depingere, tanquam mundi elegans architectus, tanquam aureae fabricae faber aurarius, velut stupendi artificii artifex artificiosus, velut admirandi operis opifex, non exterioris instrumenti laborante suffragio, non materiae praejacentis auxilio, non indigentiae stimulantis flagitio, sed solius arbitrariae voluntatis imperio, mundialis regiae admirabilem speciem fabricavit Deus, qui mundiali palatio varias rerum species ascribendo, quas discrepantium generum litigio disparatas, legitimi ordinis [0453C] congruentia temperavit, leges indidit, sanctionibus alligavit:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:13)
Unde idem aethereis nitoribus claritate concertans, et smaragdinis coloribus viriditate contendens, ac plerosque sapores sui saporis majestate praecellens, potationum filios suarum proprietatum dignitatibus irritat sophisticis, ut ipsa Bacchum tanquam ineffabilis divinitatis arcanum ineffabili amore concelebrent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION