라틴어 문장 검색

In eo tamen dignitatis gradu sustineantur ut insolentia popularis illorum reverentia, tanquam obice, retundatur, antequam in regalem maiestatem se effundat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:16)
Quod genus virorum aut statui conciliandum est, idque non perfunctorie sed solide, aut per alium aliquem ex iisdem partibus retundendum, qui illi alteri se opponat atque gratiam popularem in diversa trahat et secet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 21:4)
Nam in rebus naturalibus unio alit et confortat actiones quasque naturales, impressiones omnes violentas hebetat et retundit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:15)
Isthic enim exemplum docet, relevat societas, emulatio stimulat, gloria animos extollit, ita ut in huiusmodi locis vires et influxus consuetudinis tanquam in exaltatione sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 2:3)
Prius, ut retundantur dentes foenoris ne nimium mordeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:4)
Fit autem saepe uti bonis summa rerum regenda deferatur ut exuberans retundatur improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:1)
Nam peius est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut acuto quoque quam retunso telo vulnerari commodius sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장35)
Nam peius est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut acuto quoque quam retunso telo uulnerari commodius sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:2)
contraria passus quam Rhodano stimulatus Arar:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:165)
vestros stimulant si pignora sensus, me quoque non impar naturae cura remordet, nec ferro sic corda rigent ut nosse recusem quam sanctum soceri nomen, quam dulce mariti, quantus prolis amor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:106)
hi volucres tollunt aquilas, hi picta draconum colla levant, multusque tumet per nubila serpens iratus stimulante Noto vivitque receptis flatibus et vario mentitur sibila tractu.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:53)
stimulat communis in arma virginitas crimenque feri raptoris acerbat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:109)
ingeminat crimen, commoti pectoris ignem nutrit et exiguum stimulando vulnus acerbat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:79)
ille diu curis animum stimulantibus aegre labitur in somnos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:191)
"Huc superum labes, huc insatiabilis auri proluvies pretioque nihil non ause parato, quodque mihi summum scelus est, huc improbe legum venditor, Arctoi stimulator perfide Martis!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:291)

SEARCH

MENU NAVIGATION