라틴어 문장 검색

Remota etiam culcita videt Vlixem, cui vel esuriens Cyclops potuisset parcere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:10)
dum tu quadrante lavatum rex ibis neque te quisquam stipator ineptum praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces ignoscent, siquid peccaro stultus, amici inque vicem illorum patiar delicta libenter privatusque magis vivam te rege beatus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:28)
In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장1)
Laudare solebat Attalus culcitam, quae resisteret corpori;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:1)
at illum acerbum et sanguinarium necesse est graventur stipatores sui.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 79:2)
hic te aedificatus culcitis torus, hic tabula calculis strata bicoloribus, hic tessera frequens eboratis resultatura pyrgorum gradibus expectat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:3)
si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam eumque incumbam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 457)
Culcita in terra iacet, ego in culcita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION