라틴어 문장 검색

qui, ut scriptum legimus, cum uxorem Theben admodum diligeret, tamen ad ear ex epulis in cubiculum veniens barbarum, et eum quidem, ut scriptum est, compunctum notis Thraeciis, destricto gladio iubebat anteire praemittebatque de stipatoribus suis, qui scrutarentur arculas muliebres et, ne quod in vestimentis telum occultaretur, exquirerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:3)
dum tu quadrante lavatum rex ibis neque te quisquam stipator ineptum praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces ignoscent, siquid peccaro stultus, amici inque vicem illorum patiar delicta libenter privatusque magis vivam te rege beatus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:28)
In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장1)
at illum acerbum et sanguinarium necesse est graventur stipatores sui.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 79:2)
novoque genere vivendi monachum complet non sub palliolo sed sub paludamento;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 3:3)
cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 269:3)
tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 72:1)
inter haec dicta paludamento circa laevum brachium intorto - nam ne scuta quidem secum extulerant - in hostis impetum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 257:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION