라틴어 문장 검색

dum tu quadrante lavatum rex ibis neque te quisquam stipator ineptum praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces ignoscent, siquid peccaro stultus, amici inque vicem illorum patiar delicta libenter privatusque magis vivam te rege beatus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:28)
In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장1)
at illum acerbum et sanguinarium necesse est graventur stipatores sui.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 79:2)
finis erat, differt avidas audire sorores, dumque chelyn lauro textumque inlustre coronae subligat et picto discingit pectora limbo, haud procul Herculeam Nemcen clamore reductus aspicit atque illic ingens certaminis instar quadriiugi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권137)
"sed potius celsos umbrantem hunc aspice late Hypsea quadriiugos, clipei septemplice tauro laeva, ter insuto servantur pectora ferro, pectora:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권156)
ipsae autem nondum trepidae sexumve fatentur, nec vulgare gemunt aspernanturque precari, et tantum innuptae quaerunt delubra Minervae, primus amor niveis victorem cernere vectum quadriiugis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권261)
iamque et quadriiugo celsum petit Haemona curru, horrendumque manu telum rotat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권356)

SEARCH

MENU NAVIGATION