라틴어 문장 검색

At si stipulationum aut iudiciorum formulas partiare, non est vitiosum in re infinita praeter- mittere aliquid.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:3)
iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem exsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장1)
aut non divina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor victoribus bello ducibus datur, in toga meruit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 255:2)
satis est dixisse, certam creditam pecuniam peto ex stipulatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 95:1)
quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis, pactis, stipulationibus, omni denique scripto, idem de voce.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 215:2)
pauci tamen qui proximi adstiterant, nescio quid illum de lege agraria voluisse dicere suspicabantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:14)
Utinam nulla stipulatio emptorem venditori obligaret nec pacta commentaque impressis signis custodirentur, fides potius illa servaret et aecum colens animus !
(세네카, 행복론, Liber III 64:2)
tum primum lex agraria promulgata est, numquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 445:1)
popularis iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 449:1)
Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 450:1)
dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 456:2)
sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 461:1)
Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 470:3)
et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 480:1)
itaque principio anni censuit, priusquam quisquam agrariae legis auctor tribunus exsisteret, occuparent patres ipsi suum munus facere, captivum agrum plebi quam maxime aequaliter darent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 532:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION