라틴어 문장 검색

hanc Olympiacam stolam sacrati nuncupant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:5)
Dixitque ei rex: " Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장10)
Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: " Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장11)
et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장15)
Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장21)
Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장9)
Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se et invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui deposuerant, ea salva custodiret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장15)
Contigit autem per universam civitatem fere per dies quadraginta videri per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas, ad modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장2)
ut vertice constitit Haemi femineasque togas pressis conspexit habenis, subrisit crudele pater cristisque micantem quassavit galeam;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:63)
solidatam crista resurgens erexit galeam clipeique recanduit orbis et levis excussa micuit rubigine cornus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:137)
pax animo tranquilla datur, pugnasque calentes deserit et rutilas declinat in oscula cristas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete27)
quis decor, incedis quotiens clipeatus et auro squameus et rutilus cristis et casside maior!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:322)
ille coruscanti clipeo te saepe volentem sustulit adridens et pectore pressit anhelo intrepidum ferri galeae nec triste timentem fulgur et ad summas tendentem brachia cristas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:9)
angues Triptolemi strident et squamea curvis colla levant attrita iugis lapsuque sereno erecti roseas tendunt ad carmina cristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:6)
frontem crista tegit;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:85)

SEARCH

MENU NAVIGATION