라틴어 문장 검색

Hec namque gravant stomachum,turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent, guttas inducunt,per annum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, occulos lacrimososfaciunt, catarrum inducunt, narres et os et aures faciunt fectore, atqueputredine habundare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 47:16)
Hec namque gravant stomachum, turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent,guttas inducunt, et per anum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, oculos lacrimosos faciunt, catarum inducunt, nareset os et aures faciunt fetore atque putredine habundare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 46:8)
Pectus quoque velut quoddam sacrarium sapientiae, et stomachus velut quidam testis, ut medici aiunt, et conscius secretorum capitis, compassionisque consors, cui sua omnia vel salubria, vel adversa transfundat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:5)
Primum enim in stomacho quem plerique ventrem appellant superiorem, cibus conficitur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:14)
Visus adulescens in balneis admovere marmori manus utriusque digitos alternatim et pectori, septemque vocales litteras numerasse, ad stomachi remedium prodesse id arbitratus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 28:1)
Sic uulpes ieiuna redit, sic fallitur audens Fallere, sic telo leditur ipsa suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:13)
In stomachi fundo torpet obitque calor, Victa fame natura fugit, uis arida fauces Obserat et solitum non sinat ire cibum.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:9)
nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse.
(아풀레이우스, 변명 56:2)
Quae res incutiebat mihi non parvam sollicitudinem videnti tot vulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:5)
At ille, utpote intercepta cena profugerat prorsus ieiunus, mensam potius comiter postulabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:4)
Nec fuit nox una vel quies aliqua visu deae monituque ieiuna, sed crebris imperiis sacris suis me iamdudum destinatum nunc saltem censebat initiari.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:2)
ego numquam potui scribere ieiunus;
(ARCHIPOETA, IV46)
me ieiunum vincere posset puer unus:
(ARCHIPOETA, IV47)
nihil valent penitus, quae ieiunus scribo;
(ARCHIPOETA, IV55)
Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION