라틴어 문장 검색

perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장25)
Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장80)
Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장94)
Post vomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces vomitus exasperarint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장95)
8. Si quis vero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장1)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장6)
quae in quo non sunt, is firmi stomachi est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장7)
Neque credendum utique nostris est, qui cum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam concupiverunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장8)
Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore vacant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장13)
Si nimius est, corpus effeminat, nervos emollit, stomachum solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장16)
Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장8)
Ante febres, si caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장3)
Singultus sternumento finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장46)
Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장50)
Si capitis ac frontis dolores ex vento vel frigore aut aestu sunt, gravedine et sternumentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장60)

SEARCH

MENU NAVIGATION