라틴어 문장 검색

Visae interea mustelae etiam mortuum serpentem forinsecus mordicus attrahentes, et de ore pastoricii canis virens exsiluit ranula, ipsumque canem qui proximus consistebat aries appetitum unico morsu strangulavit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:5)
Uno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis vocibus pluribus facit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 6:1)
Ad postremum autem et quid esset quod adversum hoc dici posset requirebat, quod homines utriusque sexus, omnium aetatum, diversis stellarum motibus in vitam editi, regionibus sub quibus geniti sunt longe distantibus, omnes tamen isti, aut hiantibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in navi fluctu obruti, eodem genere mortis eodemque ictu temporis universi simul interirent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 28:1)
Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 3:1)
— Num me, inquit, fefellit abesse aliquid, per quod uelut hiante ualli robore in animum tuum perturbationum morbus inrepserit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:13)
nam si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est quae possit expleri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:35)
Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장66)
ubi hiat, ubi adsidue dormit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장13)
7 Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장20)
item viscerum morbi, nervorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito vocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장23)
ubi angina strangulatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장31)
idemque etiam in aliis casibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장36)
His omnibus commune est digerere id, quod vel praecordia onerat, vel fauces strangulat, vel in aliquo membro nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장37)
quorum alterum strangulat, alterum digerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장57)
neque multis vestimentis strangulandus, sed admodum levibus tantum velandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION