라틴어 문장 검색

sin autem videbuntur graciliores, cum exterioribus fuerint striae XXIIII, in his faciendae erunt XXVIII aut XXXII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장8)
ita quod detrahitur de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur ratione, quo minus videatur, et ita exaequabitur dispari ratione columnarum crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장9)
sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장12)
Igitur summa omnium arearum PDdM, quo tempore Luna semicirculum describit, est area semicirculi;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 55:10)
Super diametro AS (distantia corporis a centro sub initio) describe semicirculum ADS, ut & huic aequalem semicirculum OKH circa centrum S. De corporis loco quovis C erige ordinatim applicatam CD.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 27:1)
Columnarum striae faciendae sunt XXIIII ita excavatae, uti norma in cavo striae cum fuerit coniecta, circumacta anconibus striarum dextra ac sinistra tangat cacumenque normae circum rotundationem tangendo pervagari possit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장65)
hoc est, ut superficies circularis, quam arcus IH convolutione semicirculi AKB circa diametrum AB describet, ad superficiem circularem, quam arcus ih convolutione semicirculi akb circa diametrum ab describet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 8:19)
namque si duae columnae aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit non striata, altera striata, et circa striglium cava et angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnae aeque crassae fuerint, lineae, quae circumdatae erunt, aequales, quod striarum et striglium circuitus maiorem efficit lineae longitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION