라틴어 문장 검색

Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)
si placido cessissent lumina somno, purpura surgebat violae, factura cubile gramineum, vernatque tori regalis imago.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae47)
niveos iam pandite coetus, Naides, et totum violis praetexite fontem;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:123)
sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro induit et dulci violas ferrugine pingit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:45)
haec lilia fuscis intexit violis;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:63)
Serendae sunt autem praecipue Livianae,Africanae, Chalcidicae, Fulcae, Lydiae, Calli-struthiae,Astropiae,Rhodiae Libycae, Tiburnae,omnes etiam biferae et triferae flosculi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 11:2)
quorum genera tria sunt, struthia,chrysomelina, mustea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 19:2)
At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,tum puniceae rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret odoretque mella.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 4:2)
quin etiam cunilae et thymi frutices, item violarum, vel quaecunque utiliter deponi patitur qualitas terrae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 6:2)
Lana Tarentino uiolas imitata ueneno.
(호라티우스의 두번째 편지, 192)
Redime virgines, quas in cubiculum salvatoris inducas, suscipe viduas, quas inter virginum lilia et martyrum rosas quasi quasdam violas misceas;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:4)
Marcescebat, pro dolor, flante austro lilium et purpura violae in pallorem sensim migrabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:8)
Cito flores pereunt, cito violas et lilia et crocum pestilens aura corrumpit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:8)
Non mihi nunc per virtutum prata ducendus es nec laborandum ut ostendam tibi variorum pulchri- tudinem Horum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum verecundia possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:1)
hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII26)

SEARCH

MENU NAVIGATION