라틴어 문장 검색

in communibus propensiora studia in aliquo genere virtutis praecipue colendo aut divinis rebus deserviendo aut parentibus amicis hospitibus praecipue atque insigniter diligendis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 2:2)
cui cum propter omnis virtutes tum etiam propter studia communia sum amicissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 24 4:2)
bene se dabit in vetustate ipsa tristitia, perseveret modo colere virtutem, perbibere liberalia studia, non illa, quibus perfundi satis est, sed haec, quibus tingendus est animus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 3:9)
nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 570:2)
Virtutis studio nimium, Crisippe, laboras, Virtus absque modo nomen habet vitii.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 51:1)
itaque omnis honos, omnis admiratio, omne studium ad virtutem et ad eas actiones, quae virtuti sunt consentaneae, refertur, eaque omnia, quae aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine honesta dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 81:3)
insignia enim virtutis multi etiam sine virtute adsecuti sunt, talium virorum tanta studia adsequi sola virtus potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 13 2:1)
Operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere, qui sua virtute fortunam huius civitatis consecuti vere hanc suam esse patriam iudicant, quam quidam hic nati, et summo nati loco, non patriam suam, sed urbem hostium esse iudicaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 16:3)
"Cum dicatis," inquit, "sine liberalibus studiis ad virtutem non perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 31:1)
Immo nemini largiri et omnia tam iuste quam iniuste acquisita magno studio reservare summam credit mulier esse virtutem et ab omnibus tanquam bonum esse laudandum, et ab hac quoque regula non excipitur ulla quoque regina.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 32:3)
Si quid omnino Pragmatius illustris, hoc inter reliquas animi virtutes optime facit, quod amore studiorum te singulariter amat, in quo solo vel maxume animum advertit veteris peritiae diligentiaeque resedisse vestigia, equidem non iniuria tibi fautor est;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 1:1)
sunt autem alii quidam ficti animi habitus ad virtutem quasi praeculti et praeparati rectis studiis et artibus, ut in suis rebus studia litterarum, ut numerorum ac sonorum, ut mensurae, ut siderum, ut equorum, ut venandi, ut armorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 2:1)
et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more collato, virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum (licet diversis temporibus) duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 2:2)
aequiperatio ipsa plerumque et parilitas virtutum inter sese consimilium, etiamsi contentionis studium et voluntas abest, speciem tamen aemulationis creat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 9:2)
pater illi Iulius Graecinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris meritus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION