라틴어 문장 검색

Ebrietate et dolore repleberis, calice stuporis et horroris, calice sororis tuae Samariae,
취기와 근심에 싸이리라. 그것은 질겁과 황폐의 잔, 네 언니 사마리아가 마신 잔이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장33)
Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno.
그러자 소녀가 곧바로 일어서서 걸어 다녔다. 소녀의 나이는 열두 살이었다. 사람들은 몹시 놀라 넋을 잃었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장42)
Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;
사실 베드로도, 그와 함께 있던 이들도 모두 자기들이 잡은 그 많은 고기를 보고 몹시 놀랐던 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 5장9)
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: " Vidimus mirabilia hodie ".
이에 모든 사람이 크게 놀라 하느님을 찬양하였다. 그리고 두려움에 차서 “우리가 오늘 신기한 일을 보았다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 5장26)
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
또 그가 성전의 ‘아름다운 문’ 곁에 앉아 자선을 청하던 사람이라는 것을 알고, 그에게 일어난 일로 경탄하고 경악하였다. (불가타 성경, 사도행전, 3장10)
Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
나는 예루살렘으로 돌아와 성전에서 기도할 때 무아경에 빠져, (불가타 성경, 사도행전, 22장17)
Aenēās pictūrās spectat; attonitus est; nam pictūrae bellum Trōiānum dēscrībunt.
Aeneas는 그림들을 본다; 그는 놀란다; 그림들이 트로이 인들의 전쟁을 묘사하고 있었기 때문이다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The meeting of Dido and Aeneas14)
Psychē valdē attonita est sed cēnāculum intrat et cēnam videt parātam.
Psyche는 매우 놀라지만, 식사실에 들어가 준비된 식사를 본다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Fābula trīstis25)
ille attonitus est sed patrum imperia neglegere nōn potest.
그는 어리벙벙하지만 의원들의 명령들을 무시할 수 없다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus30)
diū stābant attonitī;
놀란 그들은 오랫동안 계속 서 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma17)
Orbilius attonitus erat;
오르빌리우스는 당황했다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdus Oribiliī26)
In tantum vero, inquit Boetius, priscae philosophiae studiis vis musicae artis innotuit, ut Pythagorici, cum diurnas in somno resolverent curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut eos lenis et quietus sopor reciperet, itaque expergefacti aliis quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgarent, id nimirum scientes quod tota nostra animae compago corporisque musica coaptatione conjuncta sit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:6)
Cuius questionis ambiguum volens purgare, tu, vastae peritiae sacrarium, pro exemplo adiecisti, quod multo magis audientium attonita corda concussit, quia sanctus Domini Cuthberhtus, incomparabilis confessor et episcopus, non solum adhuc expectat diem prime resurrectionis incorrupto corpore sed etiam perfusus quodam blando tepore.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:5)
Ut trepidos rerum annales, tristemque laborum Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis Semirutas turres, ad adhuc polluta cruore Flumina, famososque Ormondi volnere campos!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 3:2)
En procul attonitam video clarescere noctem Fulgore insolito!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION