라틴어 문장 검색

isque inter lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장37)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장49)
Est enim non vana opinio vulpinum iecur, ubi siccum est et aridum factum, contundi oportere polentamque ex eo potioni aspergi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장19)
Utilis in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장17)
neque enim res ulla magis iecur laedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장21)
Si vero iecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장28)
Si iecur dolet, id in quo est balsami lacrimae P. XII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장16)
Sive autem capitis dolores sive ulcera sive lippitudo sive dentes . . . sive spiritus difficultas sive intestinorum tormenta sive inflammatio vulvae est, sive coxa sive iecur aut lienis aut latus torquet, sive vitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장13)
Ad iecur sanandum nitri P. = -;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장31)
Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso inflammatio secuta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장112)
Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장113)
Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장115)
melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장122)
tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장124)
Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus versa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem ventriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장155)

SEARCH

MENU NAVIGATION