라틴어 문장 검색

Sed tamen, cum a poetis deorum pluralitas somniatur, vel ipsi dii venereis ferulis manus subduxisse dicuntur, in his, falsitatis umbra lucescit, nec in hoc, poeta a suae proprietatis genere degener invenitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:9)
Alii, qui in vertice montis liberari sperabant, ab insequentibus peregrinis trucidati sunt, alii, a cacumine montis praecipitati, in ipsius Danubii undis absorpti sunt, sed plures navigio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:15)
» Hoc modo fidem tres Syri de morte illius tractantes, sed omnia dissimulantes, submissis cervicibus illi falsam reverentiam exhibentes, et in dolo salutantes, quominus ad eum accedebant donec, ipsius gladio accepto et educto, eum a mulo praecipitaverunt, caput illius amputantes, et in sacculo suo reponentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:8)
Unde precorne iam promotam narrationem modo velis subducere;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:19)
sed qualem in singulis invenerit, talem judicio futuro reservat, et quiete ipsa fovet, et praesentium invidiae subducit, et futurorum exspectatione componit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:5)
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
multa mentitur, falsa adjungit, vera subducit, spondet pecuniam, aurum offert;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:28)
Gubernator cum in portus navim subduxerit, vix finem impositum labori putat, et statim quaerit laboris exordium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:17)
Et ibi quam proclive sit ab impietate in alia scelera praecipitari.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 1:2)
vita autem divino gubernaculo destituta praecipitatur, et in graviora prolabitur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:10)
atque animus incerto lubricus motu, malitiae fetidus atramento, crudelitatis furore succensus, etiam corporalibus flagitiis incitatur, avarus quoque affectus impatiens mediocrium facultatum, luxuriae cupiditate, effundendique libidine praecipitatur in facinus appetendae salutis alienae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:13)
quia etsi a septembri mense annus videatur incipere, sicut Indictionum praesentium usus ostendit (tunc enim seminum jactus), vere tamen ex quo plenior gratia se incipit demonstrare, ex eo anni origo subducitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:20)
Hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem impellit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 5:1)
latus eius austrinum molli devexitate subductum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 11:4)
Aethiopiae autem partes praetermeans Nilus nominum diversitate decussa, quae ei orbem peragranti nationes indidere complures, aestuans inundatione ditissima, ad cataractas (id est praeruptos scopulos ) venit, e quibus praecipitans, ruit potius quam fluit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION