라틴어 문장 검색

Turci vero astuti hoc per latores comperto, tentoriis sublatis, in montem Thabor secesserunt, ac si regem metuentes et fugam maturantes, cum eo bellum committere non auderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:3)
Jam vero tenebris relatis et prorsus sole sublato, vitam desperans, primores sui exercitus convocans, debilitatem sui corporis detexit, nec se posse mortem nunc evadere attestatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:6)
Et non solum rationem suorum civium bonus homo habere debet, sed eciamexternorum, eodem Tullio testante qui dixit, "Qui autem rationem suorumcivium dicunt habendam, externorum negant, hii dirimunt humani generissocietatem, qua sublata benefitientia, liberalitas, bonitas, iustitia funditertolluntur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 92:1)
Hiis itaque sex impedimentis a lumine sublatis, verum lumen, dante Domino, poterimus haberealiisque conferre atque tribuere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 22:19)
Similiter, et converso, dicet malis, qui erunt a sinistris:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:13)
de Christo autem, sepultura ejus de terra sublata est (Isai.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:3)
Ecce enim justus, innocens, pius, propter gratiam devotionis odia fratris incurrens, immaturus adhuc aevi sublatus est parricidio;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:2)
jam si incisae fuerint, quomodo potest vita subsistere, sublato spirandi meatu;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 6:2)
Secunda illa, quia nemo accusat naturam, cur reliqua corporis nostri membra moriantur solo capite sublato, cum multos videamus amputatis manibus et pedibus supervivere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:1)
quia ubi principium est finis quaeritur, nec potest esse sublato fine principium, et finis in principium recurrit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:4)
Quo ille studio blanditiarum exquisite sublatus, immunemque se deinde fore ab omni mortalitatis incommodo fidenter existimans, confestim a iustitia declinavit ita intemperanter, ut Aeternitatem meam aliquotiens subsereret ipse dictando, scribendoque propria manu orbis totius se dominum appellaret;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 3:1)
Ob quae Alamanni sublatis animis ferocius incedentes secuto die prope munimenta Romana, adimente matutina nebula lucem, strictis mucronibus discurrebant, frendendo minas tumidas intentantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 9:1)
Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili, luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum, et sublatius insolentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 1:1)
Verum hoc quoque diligentia curate pervigili, affusa laetiore spe prosperorum, sublate animo ad exsequanda plurima consurgebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 5:1)
Quibus colligatus mons ipse effigiatus scriptilibus elementis, paulatimque in arduum per inane protentus, diu pensilis, hominum milibus multis tamquam molendinarias rotantibus metas, cavea locatur in media, eique sphaera superponitur ahenea, aureis lamminis nitens, qua confestim vi ignis divini contacta, ideoque sublata, facis imitamentum infigitur aereum, itidem auro imbracteatum, velut abundanti flamma candentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 15:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION