라틴어 문장 검색

nam si quaeram, quae sit materia statuarii, dicetur aes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 343:2)
similis in statuariis differentia Nam duriora et Tuscanicis proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 173:1)
Non enim adducor, ut in numerum liberalium artium pictores recipiam, non magis quam statuarios aut marmorarios aut ceteros luxuriae ministros.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:2)
itaque tibi caelitus iure redhibetur tui facti meritum, alieni incitamentum, quo fit ut reperiare dignissimus quem divinitas inusitato successionum 3 genere sublimet;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 3:2)
Denique etiam Brittaniam tum plurima confessionis Deo deuotae gloria sublimauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:10)
Catholica etenim fides habet, quod corpus nostrum illa inmortalitatis gloria sublimatum subtile quidem sit per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per ueritatem naturae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:12)
Memento, ut tertium, quod promisisti, facere ne differas, suscipiendo fidem eius, et praecepta seruando, qui te et a temporalibus aduersis eripiens, temporalis regni honore sublimauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:12)
Quo regni culmine sublimatus, nihilominus, quod mirum dictu est, pauperibus et peregrinis semper humilis, benignus, et largus fuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.5)
Maxime autem id animadvertere possumus ab antiquis statuariis et pictoribus, quod ex his, qui dignitatis notas et commendationis gratiam habuerunt, aeterna memoria ad posteritatem sunt permanentes, uti Myron, Polycletus, Phidias, Lysippus ceterique, qui nobilitatem ex arte sunt consecuti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말6)
reliqua quoque membra suas habent commensus proportiones, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt adsecuti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장8)
granaria sublimata et ad septentrionem aut aquilonem spectantia disponantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장24)
Atlas enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lunae siderumque omnium versationum rationes vigore animi sollertiaque curavit hominibus tradenda, eaque re a pictoribus et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum, filiaeque eius Atlantides, quas nos vergilias, Graeci autem *πλειάδασ nominant, cum sideribus in mundo sunt dedicatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장28)
Et vulgare de quo loquimur et sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 160:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION