라틴어 문장 검색

daturum plane documentum honestis an secus amicis uteretur, si ducem amota invidia egregium quam si pecuniosum et gratia subnixum per ambitum deligeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장8)
ullane tanta ingentium opum ac magnae potentiae voluptas quam spectare homines veteres et senes et totius orbis gratia subnixos in summa rerum omnium abundantia confitentis, id quod optimum sit se non habere?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 3:1)
hi enim Basso domi nascuntur, pulchri quidem et iucundi, quorum tamen hic exitus est, ut cum toto anno, per omnes dies, magna noctium parte unum librum excudit et elucubravit, rogare ultro et ambire cogatur, ut sint qui dignentur audire, et ne id quidem gratis;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 3:2)
magistra libidinum Neronis, transgressa in Africam ad instigandum in arma Clodium Macrum, famem populo Romano haud obscure molita, totius postea civitatis gratiam obtinuit, consulari matrimonio subnixa et apud Galbam Othonem Vitellium inlaesa, mox potens pecunia et orbitate, quae bonis malisque temporibus iuxta valent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 73장2)
ille unus ambiri, coli.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장4)
magnificum laetumque tantis sociorum auxiliis ambiri neque indigere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 51장3)
ipsae porticus, quis templum ambibatur, egregium propugnaculum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장2)
non ego nobilium scriptorum auditor et ultorgrammaticas ambire tribus et pulpita dignor.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1920)
Tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum quadraginta milium propugnantium , Alesiam ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam flammis adaequavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 23:1)
Equites Romani tanta potestate subnixi, ut qui fata fortunasque principum haberent in manu, interceptis vectigalibus pecula-bantur suo iure rem publicam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 3:3)
Arator an terminum, id est circum terminum, et ambire dicitur pro circumire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 5:4)
sicut et sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:4)
Mox iubet et totam pavidis a civibus urbem Ambiri, et festo purgantes moenia lustro, Longa per extremos pomoeria cingere fines Pontifices, sacri quibus est permissa potestas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:38)
Boeoti coiere duces, quos impiger ambit Fatidica Cephisos aqua, Cadmeaque Dirce, Pisaeaeque manus, populisque per aequora mittens Sicaniis Alpheus aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:4)
Isset in occasus, mundi devexa secutus, Ambissetque polos, Nilumque a fonte bibisset:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION