라틴어 문장 검색

en nova Ledaeis suboles fulgentior astris, ecce mei cives, quorum iam Signifer optat adventum stellisque parat convexa futuris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:119)
omnis nobilitas, omnis tua sacra frequentat Thybridis et Latii suboles;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:344)
Hennaeae Cereri proles optata virebat unica, nec tribuit subolem Lucina secundam fessaque post primos haeserunt viscera partus infecunda quidem;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:55)
hunc forma decens, hunc robur in armis, hunc rigor, hunc pietas, illum sollertia iuris, hunc suboles castique tori.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:22)
hic ego promissam subolem sperataque mundo pignora praelusi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:173)
Feminis quoque fecundioribus, quarum in subole certus numerus honorari debet, otium, nonnumquam et libertatem dedimus, cum complures natos educassent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 19:1)
Nihil enim dubium est quin ipsa natura subolem matri similem esse voluerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 4:2)
Unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum semina diligenti observatione custodiunt, et spem futurarum victoriarum concipiunt propagata subole generosi armenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 5:1)
An non opilionem laudabimus ex ea matre subolem propagantem, quae geminos enixa sit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 17:3)
Et si suboles, quam rustici suffraginem vocant, radicibus adhaeret, diligenter explantanda ferroque adlevanda est, ut hibernas aquas respuat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:5)
nam praestat ex vulnere postea subolem repullescentem vellere quam nodosam et scabram plagam relinquere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:6)
Sed antiquissimum est, et ante haec ablaqueari vitem, radicesque summas vel suboles amputari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:7)
nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque detrahendae suboles quae a lateribus radicibusque prorepunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:1)
Sed anniculae confestim depellenda suboles.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 8:3)
non magis quam utrum examina, tanquam cetera videmus animalia, concubitu subolem procreent, an heredem generis sui floribus eligant, quod affirmat noster Maro:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION