라틴어 문장 검색

regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti et aedificabat in summa Velia:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 70:1)
quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum demum comitia collegae subrogando habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 80:1)
invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 453:1)
hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis subrogandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 209:1)
nullis subrogatis magistratibus privati pro decemviris neque animis ad imperium inhibendum imminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 399:2)
sunt qui per duumviros, qui de perduellione anquirerent , auctores sint damnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 217:1)
urbs eo lustro capta est quo demortuo collega C. Iulio L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 491:1)
patres ab iubendo dictatore consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita deterruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 133:2)
postero die consultus a M. Pomponio praetore senatus decrevit dictatori scribendum uti, si e re publica censeret esse, ad consules subrogandos veniret cum magistro equitum et praetore M. Marcello, ut ex iis praesentibus noscere patres possent quo statu res publica esset, consiliaque ex rebus caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 303:1)
itaque senatus Romae decrevit ut P. Cornelius praetor litteras Capuam ad consules mitteret, dum Hannibal procul abesset nec ulla magni discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus subrogandos Romam veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 615:2)
tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 41:1)
P. Scipio ex provincia Gallia ad consules subrogandos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 607:1)
senatus C. Scribonio negotium dedit, ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret, interregnum iniri passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 59:1)
missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos Romam venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 61:1)
nam, praeterquam quod magistratus annui subrogandi essent, censores quoque placere creari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 573:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION