라틴어 문장 검색

1 cuius subscriptio intra formulam nundinarum tamquam idonei adstipulatoris ostenditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:2)
His itaque capitulis in commune tractatis ac definitis, ut nullum deinceps ab aliquo nostrum oriatur contentionis scandalum, aut alia pro aliis diuulgarentur, placuit, ut, quaeque definita sunt, unusquisque nostrum manus propriae subscriptione confirmaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:30)
Quisquis igitur contra hanc sententiam, iuxta decreta canonum, nostra etiam consensione ac subscriptione manus nostrae confirmatam, quoquo modo uenire, eamque infringere temtauerit, nouerit se ab omni officio sacerdotali et nostra societate separatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 3:3)
Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracae ciuitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus, et cum aliis CXXV coepiscopis in synodo in iudicii sede constitutus, et pro omni aquilonali parte Brittaniae et Hiberniae, insulis [que] quae ab Anglorum, et Brettonum, nec non Scottorum et Pictorum gentibus incoluntur, ueram et catholicam fidem confessus est, et cum subscriptione sua corroborauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION