라틴어 문장 검색

Munera gladiatoria partim in amphitheatro Tauri partim in Saeptis aliquot edidit, quibus inseruit cateruas Afrorum Campanorumque pugilum ex utraque regione electissimorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 1:1)
incohauit autem aquae ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta, quorum operum a successore eius Claudio alterum peractum, omissum alterum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 21장 1:2)
Atellan[i]ae poetam ob ambigui ioci uersiculum media amphitheatri harena igni cremauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:4)
nota res est, Aponio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies ignoranti addicerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 4:2)
De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio sedebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 23장 2:3)
munere, quod in amphitheatro ligneo regione Martii campi intra anni spatium fabricato dedit, neminem occidit, ne noxiorum quidem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:2)
et cum ad manus uentum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam praetoris caput consauciauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 2:4)
praeparatumque leonem aiunt, quem uel claua uel brachiorum nexibus in amphitheatri harena spectante populo nudus elideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 53장 1:5)
item amphitheatrum urbe media, ut destinasse compererat Augustum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 9장 1:2)
et tamen nemine ante se munificentia minor, amphitheatro dedicato thermisque iuxta cele[b]riter extructis munus edidit apparatissimum largissimumque;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 3:4)
hos assidue in foro flagellis ac fustibus caesos ac nouissime traductos per amphitheatri harenam partim subici ac uenire imperauit, partim in asperrimas insularum auehi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 5:2)
Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, uerum et in circo, ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, commisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 1:1)
at in amphitheatro nauale quoque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 1:2)
adclamari etiam in amphitheatro epuli die libenter audiit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 1:2)
si ad rei ventum est subsellium, cum orator excitat fletum, renidet ille.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 392)

SEARCH

MENU NAVIGATION