라틴어 문장 검색

paulum erat ab dextera editi loci, quem subsidiariis' repleri placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 416:2)
nam Brennus regulus Gallorum in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent subsidia in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit, si eos loco depulisset haud dubius facilem in aequo campi tantum superanti multitudini victoriam fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 417:1)
parumper subsidiarios tutatus est locus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 420:1)
nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 459:1)
M. Centenius fuit cognomine Paenula, insignis inter primi pili centuriones et magnitudine corporis et animo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 294:1)
Centenius Paenula, qui centurio militaverat, cum petisset a senatu ut sibi exercitus daretur, pollicitusque esset, si hoc impetrasset, de Hannibale victoriam, VIII acceptis militum dux factus conflixit acie cum Hannibale et cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha8)
fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohortibus in pugnam inductis accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 175:1)
Supra catinum paenula ut infundibulum inversum est attemperata et per fibulam cum catino cuneo traiecto continetur, ne vis inflationis aquae eam cogat elevari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장5)
Ita de supernis in modiolis emboli masculi torno politi et oleo subacti conclusique regulis et vectibus cum molientur qui erit aer ibi cum aqua, assibus obturantibus foramina cogent et trudent inflando pressionibus per fistularum nares aquam in catinum, e quo recipiens paenula spiritu exprimit per fistulam in altitudinem, et ita ex inferiore loco castello conlocato ad saliendum aqua subministratur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION