라틴어 문장 검색

istud pensum domino tuo redde nec ante quieti membra concedas, quam calathum pectoris tui hoc subtegmine imple-veris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:3)
quale decus, rerum si coniugis auctio fiat, balteus et manicae et cristae crurisque sinistri dimidium tegimen!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI132)
Currite ducenti subtegmine, currite fusi
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 41:3)
[quod] hic de Sinone rem flaminis a rege factam debemus accipere, ipse viro primus manicas atque arta levari vincla iubet Priamus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 575)
avri subtemine id est filo quod intra stamen currit, quod Persius tramam dixit mihi trama figurae sit reliqua:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4832)
nam male quidam 'subtemen' stamen accipiunt, cum stamen de auro esse non possit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4834)
alii autem dicunt [Clytemestram dolore pellicatus, quod conperisset Cassandram a marito electam,] quod in ipso regressu, id est prima die qua domus suae limen ingressus est, [blande suscepisse, cumque ille diis penatibus se sacrificare velle dixisset,] consilio Aegisthi ab uxore vestem accepit clauso capite [et manicis,] qua inplicatus adulteri manibus interiit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2673)
stivaque manica aratri, qua regitur, id est gubernaculum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1741)
inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso paviunt insecti pectine dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:2)
"manicas deponite longo tritas servitio, matrum iuvenumque catervae."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2252)
inter confertos cuneos Concordia forte dum stipata pedem iam tutis moenibus infert, excipit occultum vitii latitantis ab ictu mucronem laevo in latere, squalentia quamvis texta catenato ferri subtegmine corpus ambirent sutis et acumen vulneris hamis respuerent, rigidis nec fila tenacia nodis inpactum sinerent penetrare in viscera telum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1185)
Anus Subtemen nebat:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3103)
Ipse viro primus manicas atque arta levari vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:2)
Nec minus Andromache digressu maesta supremo fert picturatas auri subtemine vestes et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore), textilibusque onerat donis, ac talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:9)
"In manicis ot compedibus saevo te sub custode tenebo."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1652)

SEARCH

MENU NAVIGATION