라틴어 문장 검색

Atque subter haec omnia (excepto sacello) cellas amplas subterraneas collocari volo, quae culinis privatis, promptuariis, panariis et similibus inserviant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:8)
vinctis quam saluberrimum subterraneum ergastulum plurimis, sitque id angustis inlustratum fenestris atque a terra sic editis, ne manu contingi possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 3:3)
omnesque parietum et soli iuncturae testaceis pulvinis fibulantur, quoniam fere cum in his partibus aedificia rimas egerunt, cava praebent et latebras subterraneis animalibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 13:2)
Quaedam etiam subterraneae pestes adultas segetes radicibus subsectis enecant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 10:1)
interdum subterraneis animalibus sicuti muribus et talpis infestatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 3:4)
solent et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 4:1)
rari et vitabundi in vicem longinqua atque avia petiere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 5:2)
errorem imprudentiamque exercituum culpantes, Vespasiani nomen suspensi et vitabundi circumibant, nec defuit qui unum consulatus diem (is enim in locum Cae- cinae supererat) magno cum inrisu tribuentis accipientisque eblandiretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장5)
Esse aliquos manes et subterranea regna Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras, atque una transire vadum tot milia cumba nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II82)
Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 9:2)
quos Iuvenalis dicit putari esse sub terris, ut esse aliquos manes et subterranea regna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1406)
quod ita esse etiam Sallustius comprobat et ostendit, qui ait quasi vitabundus per tramites et saltuosa loca exercitum ductare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3412)
unde et Sallustius dixit quasi vitabundus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 34112)
me paucos pedes in extremo fundo et eos quidem subterraneos servitutis putasse aliquid habituros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 8:2)
uti dimensio spatii subterranei, aerei vel caelestis definita per situm suum ad Terram.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION