라틴어 문장 검색

Subtilis respergit eum mixtura coloris, Sed fugiens oculos, uisum color ille recusat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:4)
Hie archana Dei, diuine mentis abyssum Subtilis describit acus formaque figurat Informem, locat immensum monstratque latentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:9)
Sindon, virorem adulterato candore, quam puella inconsutibiliter postea ipsa discrete texuerat, non plebea vilescens materia, artificio subtili lasciviens, [0437A] pallii gerebat officium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:119)
Cui ingenialis virtutis destinavi potentiam, quae rerum venatrix subtilium, in notitiae indagine easdem intellectas concluderet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:13)
Subtilibus igitur invisibilis juncturae catenis concordantibus universis, ad unitatem pluralitas, ad identitatem diversitas, ad consonantiam dissonantia, ad concordiam discordia, unione pacifica remeavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:15)
Vestes vero nunc grossioris materiae vulgari artificio plebescere, nunc subtilioris materiae artificiosissima contextione crederes superbire.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:1)
Nec tamen omnino cantus fraudatur honore, Verbere si quis ea subtili verberet ictu, Suscitet atque manus tractu delibet amico, Aeris exhausti tractu sociata profundo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:7)
Terra autem et montana, ut aiunt pro vero, qui haec oculis viderunt, et vix illic judicium mortis evaserunt, byzantiis, auro incommutabili, argento inaestimabili et denariorum dispersione sic operta erant in contritione et fuga tam magni exercitus, ut amplius tribus milliaribus super aurum, gemmas, vasa argentea et aurea, ostra mirifica et pretiosa, vestesque subtiles ac sericas, incedere fugientes et persequentes viderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:1)
Eruditio et studiumcibos tuos spirituales decoquat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 24:2)
Sapiencia enim sine doctrina et meditationeet assiduitate boni studii et luminatione et eruditione et vigilia vellectione non bene acquiritur nec pertinetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 24:3)
Si quis tamen hoc opusculum humano et exteriori oculo percurrerit etquid in eo quod humana parum cavit natura viderit, subtiliori oculo iterumet iterum relegere moneo et demum ipsi et omnibus catholicae fidei perfectiscorrigendum appono.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 4:1)
Est alius isto subtilior, qui hancrelinquit ypocrisim, ut maiori deserviat:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 11:13)
Istud mirum fuit ingenium atque utile, nec puto quod aliquisphilosophus subtilius cogitaret per quod levius vir pecuniam suarum recuperaret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 107:2)
Posuerunt enim quod subtilissimo vapore paludum Maeotidarum inter duos solstitiales positarum, inter quos maximus discursus planetarum est, nutriuntur corpora planetarum, ita quod quando illum attrahunt ex gravitate deprimuntur et retrogradandur, et quando eundem digerunt, elevantur et cursu diriguuntur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:4)
Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION