라틴어 문장 검색

Subtilis respergit eum mixtura coloris, Sed fugiens oculos, uisum color ille recusat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:4)
Hie archana Dei, diuine mentis abyssum Subtilis describit acus formaque figurat Informem, locat immensum monstratque latentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:9)
Sindon, virorem adulterato candore, quam puella inconsutibiliter postea ipsa discrete texuerat, non plebea vilescens materia, artificio subtili lasciviens, [0437A] pallii gerebat officium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:119)
Cui ingenialis virtutis destinavi potentiam, quae rerum venatrix subtilium, in notitiae indagine easdem intellectas concluderet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:13)
Et quid per singula meae narrationis curriculum evagari permitto?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:27)
Poetae tamen aliquando historiales [0451D] eventus joculationibus fabulosis quadam eleganti fictura confoederant, ut ex diversorum competenti conjunctura, ipsius narrationis elegantior pictura resultet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:8)
Quamvis ergo, ut poetae testati sunt plerique homines talibus Veneris terminis sint abusi ad litteram, narratio tamen illa vel deos esse, vel ipsos in Veneris gymnasiis latuisse, mentitur, et in nimiae falsitatis vesperascit occasum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:13)
ideo, ista nube taciturnitatis obduxi, alia vero in luce verae narrationis explicui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:14)
Ab altiori enim sumens initium, excellentiori quaesito meae volo narrationis seriem contexere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:4)
Subtilibus igitur invisibilis juncturae catenis concordantibus universis, ad unitatem pluralitas, ad identitatem diversitas, ad consonantiam dissonantia, ad concordiam discordia, unione pacifica remeavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:15)
inextricabilem etenim ejusdem labyrinthum affectanter investigare conaris, cum potius meae narrationi sententiarum locupletatae divitiis, mentis attentionem attentius adaptare deberes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:3)
nunc stylus paululum maturior ad praefinitae narrationis propositum revertatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:8)
[0465C] Tunc illa ad acerrimas invectionis demorsiones gyrans suae narrationis incessum, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:43)
Tunc ego continuae narrationis aurigationem refrenans, dixi:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 64:1)
Vestes vero nunc grossioris materiae vulgari artificio plebescere, nunc subtilioris materiae artificiosissima contextione crederes superbire.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION