라틴어 문장 검색

Et quod his omnibus excellit, quidam gradus est amicitia vicinus perfectioni, quae in Dei dilectione et cognitione consistit;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:18)
quod scilicet amicitia optimus ad perfectionem gradus existit.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:27)
Ex caritatis igitur perfectione plerosque diligimus, qui nobis oneri sunt et dolori;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:42)
Ego bonum non ita ad vivum reseco, ut quidam qui neminem volunt esse bonum, nisi eum cui ad perfectionem nihil desit.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:2)
cuius nobis fructum tam utilem, tam sanctum, tam acceptum Deo, perfectioni tam vicinum, tam multipliciter commendasti.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:10)
Cernitis ergo quatuor gradus, quibus ad amicitiae perfectionem conscenditur;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:1)
Nam multi his perturbationibus sic tanguntur, ut non solum eorum in nullo laedatur perfectio, sed etiam virtus in earum moderatione laudabilius augeatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:34)
ibi probatione non egent, quos beatificat angelica illa et quodammodo divina perfectio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:12)
In hoc etenim opere litteralis sensus suauitas puerilem demulcebit auditum, moralis instructio perficientem imbuet sensum, acutior allegorie subtilitas proficientem acuet intellectum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:9)
Laterum aequata convallatio, justae moderationis impressa sigillo, totius corporis speciem ad cumulum perfectionis eduxit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:21)
Tertio, ad cumulum perfectionis, virore, quasi smaragdo, oculis applaudebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:83)
hebetudinem ingenii depellat subtilitas, cogitationum fluctus, attentionis compescat stabilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:3)
Si quis enim armatur pecunia, tanquam loricis argenteis torrentis impetus Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur virtutis Herculeae, versipellis Ulyssea calliditas floccipenditur, in tantum enim habendi fames involvit, ut dialecticae muta sit subtilitas, rhetoricae languescat civilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:5)
Quid prodest cum Ptolomaeo subterfugientis astronomiae fugas consequi subtilitatis curriculo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:20)
Alii, dum in artis grammaticae vagientes cunabulis, ejusdem lactantur uberibus, Aristotelicae subtilitatis apicem profitentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION