라틴어 문장 검색

priusquam autem oceanus trajiceretur et novi orbis regiones detegerentur, necesse fuit usum acus nauticae, ut ducem viae magis fidum et certum, innotuisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:15)
Porro praetervecti artes veteres, intellectum humanum ad trajiciendum instruemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:1)
in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius qui pilo traiectus consulto a milite interiit;
(카이사르, 아프리카 전기 85:10)
Caesari qui tum ei pro quaestore fuerat commendatis, et sine suspicione, vultu atque sermone quo superiore tempore usus fuerat dum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se traiecit.
(카이사르, 아프리카 전기 88:5)
Deinde ipse sibi cum conaretur gladio traicere pectus nec posset, precibus a servo suo impetravit ut se interficeret, idque obtinuit.
(카이사르, 아프리카 전기 94:2)
Caesar flumen traiecit et castra posuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:6)
Interim litteras accepit a Caesare, ut in Africam exercitum traiceret perque Mauretaniam ad finis Numidiae perveniret, quod magna Cn.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:1)
Exercitu coacto in unum locum castris ad Cordubam positis pro contione militibus exponit quas res Caesaris iussu gerere deberet, polliceturque eis, cum in Mauretaniam traiecisset, sestertios [centenos] se daturum;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:1)
Munatius Flaccus proximum gladio traicit lictorem;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:6)
legiones quas in Africam ducturus erat et auxilia mittit ad traiectum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:11)
Quo cognito a Petreio et Afranio ex aggere atque cratibus, quae flumine ferebantur, celeriter suo ponte Afranius, quem oppido castrisque coniunctum habebat, legiones IIII equitatumque omnem traiecit duabusque Fabianis occurrit legionibus.
(카이사르, 내란기, 1권 40:6)
Huc legionem postea traicit atque ex utraque parte pontem instituit, biduo perficit.
(카이사르, 내란기, 1권 54:6)
Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit.
(카이사르, 내란기, 1권 55:1)
Qua re animadversa Caesar Germanos levis armaturae equitumque partem flumen traicit crebrasque in ripis custodias disponit.
(카이사르, 내란기, 1권 83:13)
quod unum genus tegimenti aliis locis erant experti nullo telo neque tormento traici posse.
(카이사르, 내란기, 2권 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION