라틴어 문장 검색

Sed mox cacumina oleastri et arundinis, item baccae lentisci myrtique dandae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 3:1)
Praeterea cacumina lentisci aut oleae, vel tenerrimam quamque frondem, ac pampinos vitis obici;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 1:2)
Huius quantocunque ponderi decem partes salis ammoniaci adiciuntur, eaque pariter trita oculo similiter in- funduntur, vel eadem radix tunsa et cum oleo lentisci inuncta vitium expurgat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 8:1)
quae si levis est, inter initia candenti 5 sub sole vel cedro 6 vel oleo lentisci finitur vel urticae semine et oleo detritis vel unguine ceti, quod in lancibus salitus thynnus remittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 1:4)
Tum super lactis abundantiam samera, vel cytisus, aut hedera praebenda, vel etiam cacumina lentisci, aliaeque tenues frondes obiciendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:4)
ea est, cum obiciuntur myrti et lentisci semina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 4:4)
Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus ac tiliae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:2)
sed et mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada atque in ipso litore legunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 4:2)
si naturam sucini admoto igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 8:1)
illius occursus etiam vitare memento, in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam consulitur, quae castra viro patriamque petente non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI282)
"en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX20)
Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV3)
Stat exoletus suggeritque ructanti Pinnas rubentes cuspidesque lentisci, Et aestuanti tenue ventilat frigus Supina prasino concubina flabello, Fugatque muscas myrtea puer virga.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII4)
Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit, Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX1)
Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION